Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, 70.1.1
si quae polliceretur repraesentaturus esset. monuit au- 2.1
tem ut solebat mitibus verbis legatos, ne aut Deiota-
rum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio
quod auxilia Pompeio non misissent. nam se neque 3.1
libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscere
neque provinciarum publicas iniurias condonare iis
posse qui [non] fuissent in se officiosi. quin id ipsum 4.1
quod commemorarent officium fuisse utilius Phar-
naci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi cui di
immortales victoriam tribuissent. itaque se magnas et 5.1
graves iniurias civium Romanorum qui in Ponto ne-
gotiati essent, quoniam in integrum restituere non pos-
set, concedere Pharnaci. nam neque interfectis amis- 6.1
sam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse;
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani
subissent. Ponto vero decederet confestim familiasque 7.1
publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis ci-
vibusque Romanis quae penes eum essent. <id> si 8.1
fecisset iam, tunc sibi mitteret munera ac dona quae
bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere con-
suessent. miserat enim ei Pharnaces coronam auream.
his responsis datis legatos remisit. 5