At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum 71.1.1
festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret liben-
tius etiam crediturum suis promissis quam res pate-
retur, quo celerius honestiusque ad res magis neces-
sarias proficisceretur—nemini enim erat ignotum 5
plurimis de causis ad urbem Caesarem revocari—
lentius agere, decedendi diem postulare longiorem,
pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Cae- 2.1
sar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus
natura facere consueverat, tunc necessitate fecit adduc-
tus, ut celerius omnium opinione manum consereret.