Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in 72.1.1
plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis ve-
lut manu factus excelsiore undique fastigio sustinet
murum. circumpositi sunt huic oppido magni multi- 2.1
que intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus
qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari
detrimentumque exercitus nostri superioribus †locis
atque itineribus paene coniunctus oppido magnam in 5
illis partibus habet nobilitatem, nec multo longius mi-
libus passuum iii abest ab Zela. hunc locum Phar- 3.1
naces veteribus paternorum felicium castrorum refec-
tis operibus copiis suis omnibus occupavit.