Caesar suorum timorem consolatione et ratione 8.1.1
minuebat. nam puteis fossis aquam dulcem reperiri
posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae
dulcis venas habere. quodsi alia esset litoris Aegypti 2.1
natura atque omnium reliquorum, tamen quoniam mare
libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohi-
beri sese non posse quominus cotidie navibus aquam
peterent vel a sinistra parte a Paratonio vel dextra 5
ab insula, quae diversae navigationes numquam uno
tempore adversis ventis praecluderentur. fugae vero 3.1
nullum esse consilium non solum iis qui primam digni-
tatem haberent, sed ne iis quidem qui nihil praeter-
quam de vita cogitarent. magno negotio impetus 4.1
hostium adversos ex munitionibus sustineri; quibus re-
lictis nec loco nec numero pares esse posse. magnam 5.1
autem moram et difficultatem ascensum in naves ha-
bere, praesertim ex scaphis; summam esse contra in
Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum
notitiam. hos praecipue in victoria insolentes praecur- 6.1
suros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos:
ita fuga navibusque nostros prohibituros. proinde eius
consilii obliviscerentur atque omni ratione esse vin-
cendum cogitarent. 5