C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto 2.1.1
multis iter ante rebus confectis, cum celeri festinatione
<ad> bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset,
legatique Cordubenses, qui a Cn. Pompeio discessis-
sent, Caesari obviam venissent, a quibus numtiabatur 5
nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse,
quod necopinantibus adversariis eius provinciae poti-
tus esset, simulque quod tabellariis qui a Cn. Pom-
peio dispositi omnibus locis essent qui certiorem Cn-
Pompeium de Caesaris adventu facerent <intercep- 10
tis . . . . . >. multa praeterea verisimilia proponebant.
quibus rebus adductus, quos legatos ante exercitui 2.1
praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maxumum de
suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex
provincia fuisset praesidio esset. ad quos celerius 3.1
quam ipsi opinati sunt, appropinquavit neque ut ipse
voluit equitatum sibi praesidio habuit.