| Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum | 3.1.1 |
| praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae ca- | |
| put esse existimabatur. ipse autem Cn. Pompeius adule- | |
| scens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam ali- | |
| quot mensibus ibi detinebatur. quo ex oppido | 2.1 |
| cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. | |
| Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti | |
| sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar | 3.1 |
| eam civitatem omni tempore optime de populo Ro- | |
| mano meritam esse <cum memoria teneret>, celeriter | |
| sex cohortes secunda vigilia iubet proficisci, pari equi- | |
| tes numero. quibus praefecit hominem eius provin- | 4.1 |
| ciae notum et non parum scientem L. Vibium Paciae- | |
| cum. qui cum ad Cn. Pompei praesidia venisset, inci- | 5.1 |
| dit id temporis ut tempestate adversa vehementique | |
| vento adflictaretur, viasque vis tempestatis ita obscura- | |
| bat ut vix proxumum agnoscere posset. cuius incom- | 6.1 |
| modum summam utilitatem ipsis praebebat. ita cum | |
| ad eum locum venerunt, iubet binos equites conscen- | |
| dere, et recta per adversariorum praesidia ad oppi- | |
| dum contendunt. mediisque eorum praesidiis cum es- | 7.1 |
| sent, unus ex nostris respondit ut sileat verbum facere; | |
| nam id temporis conari ad murum accedere ut oppi- | |
| dum capiant. et partim tempestate impediti vigiles | |
| non poterant diligentiam praestare, partim illo re- | 5 |
| sponso deterrebantur. cum ad portam adpropinquas- | 8.1 |
| sent, signo dato ab oppidanis sunt recepti. et pedites | |
| [equites clamore facto] dispositis partim ibi remanse- | |
| runt, equites clamore facto eruptionem in adversario- | |
| rum castra fecerunt. sic in illo facto cum inscienti- | 5 |
| bus accidisset, existimant [prope] magna pars homi- | |
| num qui in his castris fuissent, se prope captos esse. |