| Postero die ex legione vernacula milites sunt | 12.1.1 |
| capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos | |
| esse. cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea | 2.1 |
| cum Fabio et Pedio fuerant . . . . et <a> Trebonio trans- | |
| fugerant. eis ad ignoscendum nulla facultas est data | |
| et a militibus nostris interfecti sunt. idem temporis | 3.1 |
| capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant | |
| perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis | |
| manibus missi sunt facti. pari consuetudine vigilia se- | 4.1 |
| cunda ex oppido ignem multum telorumque multitudi- | |
| nem iactando bene magnum tempus consumpserunt | |
| compluresque vulneribus adfecerunt. praeterito noctis | 5.1 |
| tempore eruptionem ad legionem vi fecerunt, cum in | |
| opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coepe- | |
| runt. quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani su- | |
| periore loco defendebantur. hi cum eruptionem facere | 6.1 |
| coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi in- | |
| feriore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene | |
| multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt. |