| Postero die Pompeius ex castris suis brachium | 13.1.1 |
| coepit ad flumen Salsum; et cum nostri equites pauci in | |
| statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt de- | |
| iecti et occisi tres. eo die A. Valgius senatoris filius, | 2.1 |
| cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis | |
| rebus relictis equum conscendit et fugit. speculator | 3.1 |
| de legione ii Pompeiana captus a militibus et inter- | |
| fectus. idemque temporis glans missa est inscripta: | |
| quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum | |
| esse positurum. qua spe nonnulli dum sine periculo | 4.1 |
| murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, po- | |
| stero die ad murum opus facere coeperunt, et bene | |
| magna prioris muri parte deiecta <in oppidum intra- | |
| verunt>. quo facto ab oppidanis acsi suarum partium | 5.1 |
| essent, conservati . . . . . missos facere loricatos qui prae- | |
| sidii causa praepositi oppido a Pompeio essent ora- | |
| bant. quibus respondit Caesar se condiciones dare, non | |
| accipere consuevisse. qui cum in oppidum revertis- | 6.1 |
| sent, relato responso clamore sublato, omni genere te- | |
| lorum misso pugnare pro muro toto coeperunt. prop- | |
| ter quod fere magna pars hominum qui in castris no- | |
| stris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die es- | 5 |
| sent facturi. ita corona circumdata pugnatum est ali- | 7.1 |
| quamdiu vehementissime, simulque balista missa a no- | |
| stris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre | |
| fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam soli- | |
| tus erat observare. | 5 |