| Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen | 14.1.1 |
| Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus | |
| falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in no- | |
| stris partibus locum tenuisset. item insequenti die ea- | 2.1 |
| dem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco | |
| equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum | |
| levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter | |
| paucitatem nostrorum equitum simul cum levi arma- | 5 |
| tura inter turmas adversariorum protriti. hoc in con- | 3.1 |
| spectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore | |
| Pompeiani exultabant gloria <quod . . . . > longiusque ce- | |
| dentibus nostris prosequi coepissent. qui cum aequo | 4.1 |
| loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili | |
| virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere. |