| Fere apud exercitus haec est equestris proelii | 15.1.1 |
| consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo | |
| cum pedite congreditur, nequaquam par habetur. id | |
| quod accidit in hoc proelio. cum pedites levi armatura | 2.1 |
| electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus ve- | |
| nissent, idque in proelio animadversum esset, com- | |
| plures ex equis descenderunt. ita exiguo tempore | 3.1 |
| eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, | |
| usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. in quo | 4.1 |
| proelio adversariorum ceciderunt cxxiii, compluresque | |
| armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt re- | |
| dacti. nostri ceciderunt iii, saucii xii pedites et equi- | 5.1 |
| tes v.—Eius diei insequenti tempore pristina consue- | |
| tudine pro muro pugnari coeptum est. cum bene ma- | 6.1 |
| gnam multitudinem telorum ignemque nostris defen- | |
| dentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque faci- | |
| nus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui | |
| in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere | 5 |
| coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum | |
| memoriam numquam est factum. |