| Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam | 16.1.1 |
| nostros ad <oppidum> tabellarius est missus, ut ea nocte | |
| turres aggeremque incenderent et tertia vigilia erup- | |
| tionem facerent. ita igne telorumque multitudine iacta | 2.1 |
| cum bene magnam partem operum consumpsissent, | |
| portam quae e regione et in conspectu Pompei castro- | |
| rum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fe- | |
| cerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas | 5 |
| complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae | |
| ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruen- | |
| das et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut | |
| dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad | |
| praesidia Pompei se reciperent. nam quod existimabat | 10 |
| eos posse conata efficere, nocta tota ultra stabat flumen | |
| Salsum in acie. quod factum licet necopinantibus nostris | 3.1 |
| esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque | |
| vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam ar- | |
| maque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt; | |
| qui postero die sunt interfecti. eodemque tempore | 4.1 |
| transfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo | |
| fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse fa- | |
| cinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil me- | |
| ruisse quare tali poena adficerentur, qui eos ad aras et | 5 |
| focos suos recepissent, eosque hospitium scelere conta- | |
| minasse; multa praeterea dixisse; qua oratione deter- | |
| ritos amplius iugulationem non fecisse. |