| Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem op- | 20.1.1 |
| pidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus | |
| et circum ea loca castella disposuit et munitionibus | |
| se continere coepit. Caesar movit et propius castra | |
| castris contulit. eodem tempore mane loricatus unus | 2.1 |
| ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit | |
| Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita | |
| imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui es- | |
| sent suarum partium itemque adversariorum victoriae | 5 |
| fautores. hoc praeterito tempore in oppido quod fuit | 3.1 |
| captum, servus est prensus in cuniculo quem supra de- | |
| monstravimus dominum iugulasse; is vivus est con- | |
| bustus. idemque temporis centuriones loricati viii ad | 4.1 |
| Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equi- | |
| tes nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, | |
| et saucii aliquot occiderunt levi armatura. ea nocte | 5.1 |
| speculatores prensi servi iii et unus ex legione | |
| vernacula. servi sunt in crucem sublati, militi cervices | |
| abscisae. |