| Vigilia secunda propter multitudinem telorum | 19.1.1 |
| turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit | |
| usque ad tabulatum secundum et tertium. eodem tem- | 2.1 |
| pore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram | |
| ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppi- | |
| dani secundum habuerunt. insequenti luce materfami- | 3.1 |
| lias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque | |
| se cum familia constitutum habuisse ut una transfuge- | |
| rent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. hoc | 4.1 |
| praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in | |
| quibus scriptum est inventum: 'L. Munatius Caesari. | |
| si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum | |
| desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et con- | 5 |
| stantia futurum me in te esse praestabo'. eodem tem- | 5.1 |
| pore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem | |
| adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce | |
| oppidum esse dedituros. quibus respondit se Caesa- | 6.1 |
| rem esse fidemque praestaturum. ita ante diem xi | |
| Kalendas Martias oppido potitus imperator est appel- | |
| latus. |