| Remissis legatis, cum ad portam venissent, <con- | 18.1.1 |
| stitit> Tib. Tullius, et cum introeuntem Catonem inse- | |
| cutus non esset, revertit ad portam et hominem adpre- | |
| hendit. quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul | 2.1 |
| pugionem eduxit et manum eius incidit. ita refugerunt | |
| ad Caesarem. eodemque tempore signifer de legione | 3.1 |
| prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium | |
| factum esset, suo signo perisse homines xxxv, neque | |
| licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse | |
| quemquam. servos cuius dominus in Caesaris castris | 4.1 |
| fuisset—uxorem et filios in oppido reliquerat—, | |
| dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in | |
| Pompei castra discessit . . . . . et indicium glande scrip- | |
| tum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in op- | 5 |
| pido ad defendendum compararentur. ita litteris | 5.1 |
| acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glan- | |
| dem inscriptam solebat . . . . insequenti tempore duo Lu- | 6.1 |
| sitani fratres transfuge- nuntiaruntque Pompeium con- | |
| tionem habuisse: quoniam oppido subsidio non pos- | |
| set venire, noctu ex adversariorum conspectu se dedu- | |
| cerent ad mare versum; unum respondisse, ut potius | 5 |
| ad dimicandum descenderet quam signum fugae osten- | |
| deret; eum qui ita locutus esset iugulatum. eodem | 7.1 |
| tempori tabellarii eius deprehensi qui ad oppidum ve- | |
| niebant. quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et | |
| qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppida- | |
| norum incendere; id si fecisset, ei se promisit omnia | 5 |
| concessurum. quod difficile erat factu ut eam turrem | |
| sine periculo quis incenderet. ita fine <diei> turrem | 8.1 |
| ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occi- | |
| sus. eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et | 9.1 |
| Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse. |