Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem op- 20.1.1
pidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus
et circum ea loca castella disposuit et munitionibus
se continere coepit. Caesar movit et propius castra
castris contulit. eodem tempore mane loricatus unus 2.1
ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit
Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita
imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui es-
sent suarum partium itemque adversariorum victoriae 5
fautores. hoc praeterito tempore in oppido quod fuit 3.1
captum, servus est prensus in cuniculo quem supra de-
monstravimus dominum iugulasse; is vivus est con-
bustus. idemque temporis centuriones loricati viii ad 4.1
Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equi-
tes nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt,
et saucii aliquot occiderunt levi armatura. ea nocte 5.1
speculatores prensi servi iii et unus ex legione
vernacula. servi sunt in crucem sublati, militi cervices
abscisae.