| Postero die ad Soricariam utrorumque conve- | 24.1.1 |
| nere copiae. nostri brachia ducere coeperunt. Pom- | 2.1 |
| peius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, | |
| quod est ab Ucubi milia passuum v, haec res necessario | |
| devocabat ut ad dimicandum descenderet. neque ta- | |
| men aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo | 5 |
| . . . . . . . . . . excelsum tumulum capiebant, usque eo | |
| ut necessario cogeretur iniquum locum subire. quo de | 3.1 |
| facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem pe- | |
| tissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie. quae | 4.1 |
| res secundum nostris efficiebat proelium. undique ce- | |
| dentibus adversariis non parum magna in caede ver- | |
| sabantur. quibus mons, non virtus saluti fuit. quo sub- | 5.1 |
| sidio <paulum modo restiterunt, sic> ut nisi advespe- | |
| rasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati es- | |
| sent. nam ceciderunt ex levi armatura cccxxiiii, ex | 6.1 |
| legionariis cxxxviii, praeterquam quorum arma et spo- | |
| lia sunt ablata. ita pridie duorum centurionum interi- | |
| tio hac adversariorum poena est litata. |