| Insequenti die pari consuetudine cum ad eun- | 25.1.1 |
| dem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo | |
| utebantur instituto; nam praeter equites nullo loco ae- | |
| quo se committere audebant. cum nostri in opere es- | 2.1 |
| sent, equitum copiae concursus facere coeperunt, si- | |
| mulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagi- | |
| tarent ex consuetudine insequendi, existimare posses | |
| paratissimos esse ad dimicandum. nostri ex humili | 5 |
| convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori | |
| loco constiterunt. illi tamen procul dubio ad congre- | 3.1 |
| diendum in aequum locum non sunt ausi descendere | |
| praeter unum Antistium Turpionem. qui fidens viri- | |
| bus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare | |
| coepit. hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, | 4.1 |
| Q. Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie | |
| nostra ad congrediendum progressus. quoniam feroci- | 5.1 |
| tas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad | |
| spectandum, acies sunt dispositae. nam inter bella- | |
| tores principesque dubia erat posita victoria, ut prope | |
| videretur finem bellandi duorum dirimere pugna. ita | 6.1 |
| avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum | |
| fautorumque voluntate habebatur. quorum virtute | 7.1 |
| alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulis- | |
| sent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus | |
| caelatum . . . . . . . . . . . . quorum <certamine> pugna | |
| esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum | 5 |
| concessum, ut supra demonstravimus . . . . . . . . . . . . | |
| . . . . . . levem armaturam praesidii causa non longe | |
| ab opere [castra] constituit. ut, nostri equites in re- | 8.1 |
| ceptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt | |
| insecuti, universi clamore facto impetum dederunt. ita | 9.1 |
| metu peterriti, cum in fuga essent multis amissis in | |
| castra se recipiunt. |