Postero die ad Soricariam utrorumque conve- 24.1.1
nere copiae. nostri brachia ducere coeperunt. Pom- 2.1
peius cum animadverteret castello se excludi Aspavia,
quod est ab Ucubi milia passuum v, haec res necessario
devocabat ut ad dimicandum descenderet. neque ta-
men aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo 5
. . . . . . . . . . excelsum tumulum capiebant, usque eo
ut necessario cogeretur iniquum locum subire. quo de 3.1
facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem pe-
tissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie. quae 4.1
res secundum nostris efficiebat proelium. undique ce-
dentibus adversariis non parum magna in caede ver-
sabantur. quibus mons, non virtus saluti fuit. quo sub- 5.1
sidio <paulum modo restiterunt, sic> ut nisi advespe-
rasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati es-
sent. nam ceciderunt ex levi armatura cccxxiiii, ex 6.1
legionariis cxxxviii, praeterquam quorum arma et spo-
lia sunt ablata. ita pridie duorum centurionum interi-
tio hac adversariorum poena est litata.