| Proelium clamore facto committitur. hic etsi | 31.1.1 |
| virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore | |
| se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utris- | |
| que clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri | |
| prope diffiderent victoriae. congressus enim et cla- | 2.1 |
| mor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in con- | |
| latu pari erat condicione. ita ex utroque genere cum | 3.1 |
| parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum | |
| missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multi- | |
| tudo. dextrum ut demonstravimus decumanos cornum | 4.1 |
| tenuisse. qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem | |
| magno adversarios timore eorum opera adficiebant, | |
| quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, | |
| ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio | 5 |
| adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. quae | 5.1 |
| simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum | |
| premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere | |
| possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non | |
| daretur. ita cum clamor esset intermixtus gemitu gla- | 6.1 |
| diorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum men- | |
| tes timore praepediebat. hic, ut ait Ennius, pes pede | 7.1 |
| premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehe- | |
| mentissime pugnantes nostri agere coeperunt. quibus | |
| oppidum fuit subsidio. ita ipsis Liberalibus fusi fuga- | 8.1 |
| tique non superfuissent, nisi in eum locum confugis- | |
| sent, ex quo erant egressi. in quo proelio ceciderunt | 9.1 |
| milia hominum circiter xxx et siquid amplius, prae- | |
| terea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utris- | |
| que funus est factum, itemque equites Romani partim | |
| ex urbe, partim ex provincia ad milia iii. nostri desi- | 10.1 |
| derati ad hominum mille partim peditum, partim | |
| equitum, saucii ad d. adversariorum aquilae sunt ab- | 11.1 |
| latae xiii et signa . . et fasces . . . praeterea <capti | |
| . . . . >; hos habuit <hostium numero. |