. . . . . evaserunt> ex fuga hac qui oppidum Mun- 32.1.1
dam sibi constituissent praesidium, nostrique cogeban-
tur necessario eos circumvallare. ex hostium armis 2.1
. . . . . pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et
pila pro vallo. insuper occisorum in gladiorum mucro-
nibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa.
universa hostium timorem . . . . . . . . . . virtutisque in- 5
signia proposita viderent, et vallo circumcluderentur
adversarii. ita †Galli tragulis iaculisque oppidum 3.1
<quod vallo facto> ex hostium cadaveribus sunt cir-
cumplexi, oppugnare coeperunt.—Ex hoc proelio Va- 4.1
lerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fu-
git, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam
refert. cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, 5.1
quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis
dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda
vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equiti- 6.1
bus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesi-
dium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Cor-
duba milia passuum clxx. quo cum ad octavum milia- 7.1
rium venisset, P. Caucilius qui castris antea Pompei
praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum mi-
nus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum
deferri posset. litteris missis Pompeius Carteiam de- 8.1
fertur. qui illarum partium fautores essent, conve-
niunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt
clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello re-
quirerent. cum frequentia convenisset, de lectica Pom- 5
peius in eorum fidem confugit.