| Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium | 41.1.1 |
| oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis <diurnis | |
| et noc>turnis circumsedit. interclusi inter se decer- | |
| nere; facta bene magna . . . . . . . faciunt. nostri | 2.1 |
| ad oppidum recuperandum occasionem non praeter- | |
| mittunt et reliquos vivos capiunt, xiiii milia. Ursaonem | 3.1 |
| proficiscuntur. quod oppidum magna munitione con- | |
| tinebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam | |
| natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret. | |
| hoc accedebat ut aqua praeterquam in ipso oppido | 4.1 |
| unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia | |
| passuum viii. quae res magno erat adiumento oppi- | |
| danis. tum praeterea accedebat ut aggerem . . . . . . . | 5.1 |
| . . . . materiesque unde soliti sunt turris agi, propius | |
| milia passuum vi non reperiebatur. hoc Pompeius ut | |
| oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem ma- | |
| teriem circum oppidum succisam intro congessit. ita | 6.1 |
| necessario deducebantur nostri, ut a Munda quod pro- | |
| xime ceperant, materiem illo deportarent. |