| Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, | 42.1.1 |
| Caesar ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, in- | |
| sequenti die contione advocata: Initio quaesturae suae | |
| eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem | |
| sibi constituisse et quae potuisset eo tempore bene- | 5 |
| ficia largitum esse. insequente praetura ampliato ho- | 2.1 |
| nore vectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu pe- | |
| tisse et eius pecuniae provinciam liberasse simulque | |
| patrocinio suscepto multis legationibus ab se in sena- | |
| tum inductis simul publicis privatisque causis multo- | 5 |
| rum inimicitiis susceptis defendisse. suo item consu- | 3.1 |
| latu absentem quae potuisset commoda provinciae tri- | |
| buisse. eorum omnium commodorum et immemores | |
| et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello | |
| et praeterito tempore cognosse. 'vos iure gentium et | 4.1 |
| civiumque Romanorum institutis cognitis more bar- | |
| barorum populi Romani magistratibus sacrosanctis | |
| manus <semel> et saepius attulistis et luce clara Cas- | |
| sium in medio foro nefarie interficere voluistis. vos | 5.1 |
| ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones | |
| desitae populi Romani in hac provincia haberi. apud | |
| vos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiis | |
| habentur. ita neque in otio concordiam neque in bello | 5 |
| virtutem ullo tempore retinere potuistis. privatus ex | 6.1 |
| fuga Cn. Pompeius adulescens a vobis receptus fasces | |
| imperium<que> sibi arripuit, multis interfectis civi- | |
| bus auxilia contra populum Romanum conparavit, | |
| agros provinciamque vestro impulsu depopulavit. in | 7.1 |
| quo vos victores extabatis? an me deleto non animum | |
| advertebatis decem habere legiones populum Roma- | |
| num quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum | |
| diruere possent? quarum laudibus est virtute . . . . . . . | 5 |