| Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et | 7.1.1 |
| trans flumen Salsum per convalles castra inter duo | |
| oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Cae- | 2.1 |
| sar in munitionibus ceterisque quae ad oppidum opus | |
| fuerunt, aggerem vineasque agere instituit. haec loca | 3.1 |
| sunt montuosa et natura <imp>edita ad rem militarem; | |
| quae planitie dividuntur Salso flumine, proxime ta- | |
| men Ateguam ut flumen sit. circiter passus duo milia | |
| ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita | 5 |
| Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum neque | |
| suis ausus est subvenire. aquilas et signa habuit xiii | 4.1 |
| legionum. sed ex quibus aliquid firmamenti se existi- | |
| mabat habere, duae fuerunt, vernacula e<t secunda> | |
| quae a Trebonio transfugerant, una facta ex colonis | |
| qui fuerunt in his regionibus, quarta fuit Afraniana, ex | 5 |
| Africa quam secum adduxerat. reliquae ex fugitivis | 5.1 |
| auxiliaribusque consistebant. nam de levi armatura | |
| et equitatu longe et virtute et numero nostri erant su- | |
| periores. |