| Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pom- | 8.1.1 |
| peius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones | |
| non parum idonea. nam fere totius ulterioris Hispa- | 2.1 |
| niae regio propter terrae fecundidatem inopem diffici- | |
| lemque habet oppugnationem et non nimis copiosam | |
| aquationem. hic etiam propter barbarorum crebras ex- | 3.1 |
| cursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, | |
| turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa; ru- | |
| dere, non tegulis teguntur. simulque in his habent spe- | |
| culas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. | 4.1 |
| item oppidorum magna pars eius provinciae montibus | |
| fere munita et natura excellentibus locis est consti- | |
| tuta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. ita | 5.1 |
| ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates | |
| Hispaniae non facile ab hoste capiantur. id quod in | |
| hoc contigit bello. nam cum inter Ateguam et Ucubim, | 6.1 |
| quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit ca- | |
| stra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis | |
| castris circiter milia passuum iiii grumus est excel- | |
| lens natura qui appellatur Castra Postumiana. ibi prae- | 5 |
| sidii causa castellum Caesar habuit constitutum. |