| Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci | 9.1.1 |
| natura et remotum erat a castris Caesaris, animadverte- | |
| bat loci difficultatem et quia flumine Salso interclu- | |
| debatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta | |
| loci difficultate ad subsidium [com]mittendum se <de>- | 5 |
| mitteret. ita fretus opinione tertia vigilia profectus | |
| castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurre- | |
| ret nostri]. cum adpropinquassent, clamore repentino | 2.1 |
| telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti | |
| magnam partem hominum vulneribus adficerent. quo | 3.1 |
| facto cum ex castello repugnare coepissent maiori- | |
| busque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum iii | |
| legionibus est profectus, <ut laborantibus succurreret | |
| nostris>. et cum ad eos adpropinquasset, fuga per- | 5 |
| territi multi sunt interfecti, complures capti, in quibus | |
| duo <centuriones>. multi praeterea armis exuti fuge- | |
| runt, quorum scuta sunt relata lxxx. |