Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus 1.2.1.1
Orgetorix. is M. Messala [et P.] M. Pisone consulibus regni
cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et
civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, 2.1
totius Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis persuasit, 3.1
quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex
parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum
Helvetium a Germanis dividit, altera ex parte monte
Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia 5
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam no-
stram ab Helvetiis dividit. his rebus fiebat ut et minus 4.1
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre
possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno
dolore adficiebantur. pro multitudine autem hominum et 5.1
pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ccxl,
in latitudinem clxxx patebant.
  His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis per- 3.1.1
moti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertine-
rent comparare, iumentorum et carrorum quam ma-
ximum numerum coemere, sementes quam maximas
facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum pro- 5
ximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. ad eas 2.1
res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt, in
tertium annum profectionem lege confirmant. ad eas res
conficiendas Orgetorix deligitur. is sibi legationem ad civi- 3.1
tates suscepit. in eo itinere persuadet Castico Cataman- 4.1
taloedis filio Sequano, cuius pater regnum in Sequanis
multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani
amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occu-
paret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi 5.1
Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in
civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut
idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimo-
nium dat. perfacile factu esse illis probat conata perficere 6.1
propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus
esset: non esse dubium, quin totius Galliae plurimum 7.1
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna
conciliaturum confirmat. hac oratione adducti inter se 8.1
fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres
potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese
potiri posse sperant.