| Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. mori- | 1.4.1.1 |
| bus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coege- | |
| runt; damnatum poenam sequi oportebat ut igni cre- | |
| maretur. die constituta causae dictionis Orgetorix ad | 2.1 |
| iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia de- | |
| cem, undique coegit et omnes clientes obaeratosque | |
| suos, quorum magnum numerum habebat, eodem con- | |
| duxit; per eos ne causam diceret se eripuit. cum civi- | 3.1 |
| tas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conare- | |
| tur multitudinemque hominum ex agris magistratus co- | |
| gerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut | 4.1 |
| Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit. | |
| Post eius mortem nihilominus Helvetii id quod con- | 5.1.1 |
| stituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. ubi | 2.1 |
| iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua | |
| omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, | |
| reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, | 3.1 |
| praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut do- | |
| mum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula | |
| subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quem- | |
| que domo efferre iubent. persuadent Rauracis et Tulin- | 4.1 |
| gis et Latobrigis finitimis uti eodem usi consilio oppidis | |
| suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, | |
| qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum trans- | |
| ierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios | 5 |
| sibi adsciscunt. |