| Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo | 1.6.1.1 |
| exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, | |
| inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua sin- | |
| guli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, | |
| ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provin- | 2.1 |
| ciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea | |
| quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper | |
| pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado | |
| transitur. extremum oppidum Allobrogum est proximum- | 3.1 |
| que Helvetiorum finibus Genava. ex eo oppido pons ad | |
| Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, | |
| quod nondum bono animo in populum Romanum vide- | |
| rentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos | 5 |
| ire paterentur. omnibus rebus ad profectionem compara- | 4.1 |
| tis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conve- | |
| niant. is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio | |
| consulibus. | |
| Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam | 7.1.1 |
| nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et | |
| quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem | |
| contendit et ad Genavam pervenit. provinciae toti quam | 2.1 |
| maximum potest militum numerum imperat—erat om- | |
| nino in Gallia ulteriore legio una—; pontem qui erat ad | |
| Genavam iubet rescindi. ubi de eius adventu Helvetii | 3.1 |
| certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos | |
| civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius prin- | |
| cipem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo | |
| sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea | 5 |
| quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius volun- | |
| tate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat | 4.1 |
| L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Hel- | |
| vetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non | |
| putabat; neque homines inimico animo, data facultate | 5.1 |
| per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria | |
| et maleficio existimabat. tamen, ut spatium intercedere | 6.1 |
| posset, dum milites quos imperaverat convenirent, lega- | |
| tis respondit diem se ad deliberandum sumpturum; si | |
| quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur. |