| Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones cer- | 1.19.1.1 |
| tissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Hel- | |
| vetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curas- | |
| set, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed | |
| etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Hae- | 5 |
| duorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare | |
| in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animad- | |
| vertere iuberet. his omnibus rebus unum repugnabat quod | 2.1 |
| Diviciaci fratris summum in populum Romanum stu- | |
| dium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iusti- | |
| tiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio | |
| Diviciaci animum offenderet, verebatur. itaque priusquam | 3.1 |
| quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et | |
| cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Trou- | |
| cillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, | |
| cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo con- | 5 |
| loquitur; simul commonefacit, quae ipso praesente in | 4.1 |
| concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit | |
| quae separatim quisque de eo apud se dixerit. petit atque | 5.1 |
| hortatur, ut sine eius offensione animi vel ipse de eo | |
| causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat. | |
| Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem com- | 20.1.1 |
| plexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statu- | |
| eret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus | 2.1 |
| quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia | |
| plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum | |
| propter adulescentiam posset, per se crevisset, quibus | |
| opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed | 5 |
| paene ad perniciem suam uteretur. sese tamen et amore | 3.1 |
| fraterno et existimatione vulgi commoveri. quod si quid | 4.1 |
| ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum ami- | |
| citiae apud eum teneret, neminem existimaturum non | |
| sua voluntate factum. qua ex re futurum uti totius Galliae | |
| animi a se averterentur. haec cum pluribus verbis flens a | 5.1 |
| Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus | |
| rogat, finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam | |
| esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem | |
| eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se | 6.1 |
| vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; | |
| quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit; | |
| monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; | |
| praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi | 5 |
| custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire | |
| possit. |