| Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci | 1.18.1.1 |
| fratrem, designari sentiebat, sed quod pluribus praesenti- | |
| bus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, | |
| Liscum retinet. quaerit ex solo ea quae in conventu dixe- | 2.1 |
| rat. dicit liberius atque audacius. eadem secreto ab aliis | |
| quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, | 3.1 |
| summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem | |
| gratia, cupidum rerum novarum. compluris annos porto- | |
| ria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio | |
| redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri | 5 |
| audeat nemo. his rebus et suam rem familiarem auxisse | 4.1 |
| et facultates ad largiendum magnas comparasse; mag- | 5.1 |
| num numerum equitatus suo sumptu semper alere et | |
| circum se habere; neque solum domi, sed etiam apud fini- | 6.1 |
| timas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa | |
| matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac poten- | |
| tissimo conlocasse, ipsum ex Helvetiis uxorem habere, | 7.1 |
| sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civi- | |
| tates conlocasse. favere et cupere Helvetiis propter eam | 8.1 |
| adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Roma- | |
| nos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Divi- | |
| ciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit | |
| restitutus. si quid accidat Romanis, summam in spem | 9.1 |
| per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi | |
| Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat | |
| gratia desperare. reperiebat etiam in quaerendo Caesar, | 10.1 |
| quod proelium equestre adversum paucis ante diebus | |
| esset factum, initium eius fugae factum ab Dumnorige | |
| atque eius equitibus—nam equitatui, quem auxilio Cae- | |
| sari Haedui miserant, Dumnorix praeerat—; eorum fuga | 5 |
| reliquum esse equitatum perterritum. |