| Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod | 1.16.1.1 |
| essent publice polliciti, flagitare. nam propter frigora | 2.1 |
| —quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, | |
| posita est—non modo frumenta in agris matura non erant, | |
| sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat. eo | 3.1 |
| autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexe- | |
| rat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari | |
| Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. diem ex | 4.1 |
| die ducere Headui: conferri, comportari, adesse dicere. ubi | 5.1 |
| se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumen- | |
| tum militibus metiri oporteret, convocatis eorum princi- | |
| pibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his | |
| Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat, quem | 5 |
| vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et | |
| vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos | 6.1 |
| accusat quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, | |
| tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis | |
| non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum | |
| precibus adductus bellum susceperit. multo etiam gra- | 5 |
| vius, quod sit destitutus, queritur. | |
| Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus, | 17.1.1 |
| quod antea tacuerat, proponit: esse nonnullos quorum | |
| auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim | |
| plus possint quam ipsi magistratus. hos seditiosa atque | 2.1 |
| improba oratione multitudinem deterrere, ne frumen- | |
| tum conferant, quod debeant: praestare, si iam princi- | 3.1 |
| patum Galliae obtinere non possent, Gallorum quam | |
| Romanorum imperia perferre; neque dubitare debeant, | 4.1 |
| quin si Helvetios superaverint, Romani una cum reliqua | |
| Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. ab isdem nostra | 5.1 |
| consilia quaeque in castris gerantur, hostibus enuntiari; | |
| hos a se coerceri non posse. quin etiam, quod necessariam | 6.1 |
| rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese, quanto | |
| id cum periculo fecerit, et ob eam causam quamdiu potuerit | |
| tacuisse. |