| His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis | 1.14.1.1 |
| dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, | |
| memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito | |
| populi Romani accidissent. qui si alicuius iniuriae sibi | 2.1 |
| conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo decep- | |
| tum quod neque commissum a se intellegeret quare time- | |
| ret, neque sine causa timendum putaret. quod si veteris | 3.1 |
| contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuri- | |
| arum, quod eo invito iter per provinciam per vim tem- | |
| ptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobroges | |
| vexassent, memoriam deponere posse? quod sua victoria | 4.1 |
| tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune | |
| iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. consuesse | 5.1 |
| enim deos immortales, quo gravius homines ex commu- | |
| tatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, | |
| his secundiores interdum res et diuturniorem impuni- | |
| tatem concedere. cum ea ita sint, tamen si obsides ab | 6.1 |
| iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intelle- | |
| gat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum | |
| intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis | |
| pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a | 7.1 |
| maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non | |
| dare consuerint; eius rei populum Romanum esse testem. | |
| hoc responso dato discessit. | |
| Postero die castra ex eo loco movent. idem facit | 15.1.1 |
| Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor | |
| milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque | |
| eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant | |
| quas in partes hostes iter faciant. qui cupidius novis- | 2.1 |
| simum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helve- | |
| tiorum proelium committunt, et pauci de nostris cadunt. | |
| quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus | 3.1 |
| tantam multitudinem equitum propulerant, audacius | |
| subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio | |
| nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio conti- | 4.1 |
| nebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis pabu- | |
| lationibusque prohibere. ita dies circiter quindecim iter | 5.1 |
| fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et nostrum | |
| primum non amplius quinis aut senis milibus passuum | |
| interesset. |