| Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Se- | 1.12.1.1 |
| quanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita | |
| ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. id | |
| Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. ubi per | 2.1 |
| exploratores Caesar certior factus est tres iam partes | |
| copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero | |
| partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia | |
| vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam | 5 |
| partem pervenit quae nondum flumen transierat. eos | 3.1 |
| impeditos et inopinantes adgressus magnam partem | |
| eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in | |
| proximas silvas abdiderunt. is pagus appellabatur Tigu- | 4.1 |
| rinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes | |
| vel pagos est divisa. hic pagus unus, cum domo | 5.1 |
| exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consu- | |
| lem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. ita | 6.1 |
| sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars | |
| civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano | |
| intulerat, ea princeps poenas persolvit. qua in re Caesar | 7.1 |
| non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, | |
| quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, | |
| Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant. | |
| Hoc proelio facto reliquas copias Helvetiorum ut | 13.1.1 |
| consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque | |
| ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu | 2.1 |
| commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confe- | |
| cerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intelle- | |
| gerent, legatos ad eum mittunt. cuius legationis Divico | |
| princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. | 5 |
| is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum | 3.1 |
| Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros | |
| Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; | |
| sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris | 4.1 |
| incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helve- | |
| tiorum. quod improviso unum pagum adortus esset, cum | 5.1 |
| ii qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, | |
| ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut | |
| ipsos despiceret. se ita a patribus maioribusque suis didi- | 6.1 |
| cisse, ut magis virtute quam dolo contenderent aut in- | |
| sidiis niterentur. quare ne committeret, ut is locus ubi | 7.1 |
| constitissent ex calamitate populi Romani et internecione | |
| exercitus nomen caperet aut memoriam proderet. |