Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum x et fossa 5.42.1.1
pedum xv hiberna cingunt. haec et superiorum annorum 2.1
consuetudine a nobis cognoverant et quosdam de exer-
citu nacti captivos ab his docebantur. sed nulla ferra- 3.1
mentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gla-
diis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram
exhaurire cogebantur. qua quidem ex re hominum mul- 4.1
titudo cognosci potuit; nam minus horis tribus milium
pedum xv in circuitu munitionem perfecerunt. reliquis 5.1
diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque,
quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
  Septimo oppugnationis die maximo coorto vento 43.1.1
ferventes fusili ex argilla glandes fundis et iacula ferve-
facta in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae,
iacere coeperunt. hae celeriter ignem comprehenderunt 2.1
et venti magnitudine in omnem castrorum locum distu-
lerunt. hostes maximo clamore, sicuti parta iam atque 3.1
explorata victoria, turres testudinesque agere et scalis
vallum ascendere coeperunt. at tanta militum virtus at- 4.1
que ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma
torrerentur maximaque telorum multitudine premeren-
tur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas
conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa 5
de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem
quisquam ac tum omnes acerrime fortissimeque pugna-
rent. hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen 5.1
hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo
constipaverant recessumque primis ultimi non dabant.
paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri 6.1
adacta et contingente vallum, tertiae cohortis centurio-
nes ex eo quo stabant loco recesserunt suosque omnes
removerunt, nutu vocibusque hostes si introire vellent
vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. tum 7.1
ex omni parte lapidibus coniectis deturbati turrisque
succensa est.