| Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi ad- | 5.47.1.1 |
| ventu certior factus eo die milia passuum xx progreditur. | |
| Crassum Samarobrivae praeficit legionemque ei attribuit, | 2.1 |
| quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, lit- | |
| teras publicas frumentumque omne, quod eo tolerandae | |
| hiemis causa devexerat, relinquebat. Fabius, ut impera- | 3.1 |
| tum erat non ita multum moratus, in itinere cum legione | |
| occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium | 4.1 |
| cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, | |
| veritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem | |
| fecisset, hostium impetum sustinere non posset, prae- | 5.1 |
| sertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari | |
| remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educ- | |
| turus esset, rem gestam in Eburonibus perscribit, docet | |
| omnes peditatus equitatusque copias Treverorum tria | 5 |
| milia passuum longe ab suis castris consedisse. | |
| Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium | 48.1.1 |
| legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum com- | |
| munis salutis auxilium in celeritate ponebat. venit magnis | |
| itineribus in Nerviorum fines. ibi ex captivis cognoscit | 2.1 |
| quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res | |
| sit. tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis per- | 3.1 |
| suadet, uti ad Ciceronem epistulam deferat. hanc Grae- | 4.1 |
| cis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistula | |
| nostra ab hostibus consilia cognoscantur. si adire non | 5.1 |
| possit, monet ut tragulam cum epistula ad ammentum | |
| deligata intra munitiones castrorum abiciat. in litteris | 6.1 |
| scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; | |
| hortatur ut pristinam virtutem retineat. Gallus pericu- | 7.1 |
| lum veritus ut erat praeceptum tragulam mittit. haec | 8.1 |
| casu ad turrim adhaesit neque a nostris biduo animad- | |
| versa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad | |
| Ciceronem defertur. ille perlectam in conventu militum | 9.1 |
| recitat maximaque omnes laetitia adficit. tum fumi in- | 10.1 |
| cendiorum procul videbantur, quae res omnem dubita- | |
| tionem adventus legionum expulit. |