| Galli re cognita per exploratores obsidionem relin- | 5.49.1.1 |
| quunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. hae | |
| erant armatae circiter milia lx. Cicero data facultate Gal- | 2.1 |
| lum ab eodem Verticone quem supra demonstravimus | |
| reperit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, | |
| iter caute diligenterque faciat; perscribit in litteris ho- | 3.1 |
| stes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem | |
| convertisse. quibus litteris circiter media nocte Caesar | 4.1 |
| adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo | |
| confirmat. postero die luce prima movet castra et cir- | 5.1 |
| citer milia passuum quattuor progressus trans vallem | |
| et rivum multitudinem hostium conspicatur. erat magni | 6.1 |
| periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, | |
| quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo | |
| animo remittendum de celeritate existimabat; consedit | 7.1 |
| et, quam aequissimo potest loco castra communit atque | |
| haec etsi erant exigua per se, vix hominum milium sep- | |
| tem, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis | |
| viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio ut in | 5 |
| summam contemptionem hostibus veniat. interim specu- | 8.1 |
| latoribus in omnes partes dimissis explorat, quo commo- | |
| dissime itinere vallem transire possit. | |
| Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam fac- | 50.1.1 |
| tis utrique se suo loco continent: Galli quod ampliores | 2.1 |
| copias, quae nondum convenerant, exspectabant, Caesar | 3.1 |
| si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere | |
| posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; | |
| si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore | 4.1 |
| cum periculo vallem rivumque transiret. prima luce hos- | |
| tium equitatus ad castra accedit proeliumque cum no- | |
| stris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere | 5.1 |
| seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus parti- | |
| bus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in | |
| his administrandis rebus quam maxime concursari et cum | |
| simulatione agi timoris iubet. | 5 |