| Quibus omnibus rebus hostes invitati copias trans- | 5.51.1.1 |
| ducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero | |
| etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra | |
| munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibus- | 2.1 |
| que circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu | |
| Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine peri- | |
| culo licere; post id tempus non fore potestatem. ac sic | 3.1 |
| nostros contempserunt ut obstructis in speciem portis sin- | |
| gulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere | |
| videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas com- | |
| plere inciperent. tum Caesar omnibus portis eruptione | 4.1 |
| facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, | |
| sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnum- | |
| que ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit. | |
| Longius prosequi veritus quod silvae paludesque | 52.1.1 |
| intercedebant—neque etiam parvulo detrimento illum | |
| locum relinqui videbat—, omnibus suis incolumibus eo- | |
| dem die ad Ciceronem pervenit. institutas turres, tes- | 2.1 |
| tudines munitionesque hostium admiratur; producta le- | |
| gione cognoscit non decimum quemque esse reliquum | |
| militem sine vulnere; ex his omnibus iudicat rebus quan- | 3.1 |
| to cum periculo et quanta cum virtute res sint administra- | |
| tae. Ciceronem pro eius merito legionemque conlaudat; | 4.1 |
| centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quo- | |
| rum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis co- | |
| gnoverat. de casu Sabini et Cottae certius ex captivis | |
| cognoscit. postero die contione habita rem gestam pro- | 5.1 |
| ponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum | 6.1 |
| culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore ani- | |
| mo ferundum docet, quod beneficio deorum immorta- | |
| lium et virtute eorum expiato incommodo neque hosti- | |
| bus diutina laetitia neque ipsis longior dolor relinquatur. | 5 |