| At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evo- | 5.54.1.1 |
| catis alias territando, cum se scire quae fierent denun- | |
| tiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in offi- | |
| cio tenuit. tamen Senones, quae est civitas in primis firma | 2.1 |
| et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem | |
| Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Mori- | |
| tasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores | |
| regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, | 5 |
| cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines inse- | |
| cuti regno domoque expulerunt et missis ad Caesarem | 3.1 |
| satisfaciundi causa legatis, cum is omnem ad se senatum | |
| venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. tantum | 4.1 |
| apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos prin- | |
| cipes belli inferendi tantamque omnibus voluntatis com- | |
| mutationem attulit, ut praeter Haeduos et Remos— | |
| quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro | 5 |
| vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros | |
| pro recentibus Gallici belli officiis—nulla fere civitas | |
| fuerit non suspecta nobis. idque adeo haud scio miran- | 5.1 |
| dumne sit cum compluribus aliis de causis, tum maxime | |
| quod qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, | |
| tantum se eius opinionis deperdidisse, ut a populo Ro- | |
| mano imperia perferrent, gravissime dolebant. | 5 |
| Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis | 55.1.1 |
| nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum lega- | |
| tos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias polliceren- | |
| tur, magna parte exercitus nostri interfecta multo mino- | |
| rem superesse dicerent partem. neque tamen ulli civitati | 2.1 |
| Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, | |
| cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencthe- | |
| rorum transitu, non esse amplius fortunam temptaturos. | |
| hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, | 3.1 |
| exercere, a finitimis equos parare, exsules damnatosque | |
| tota Gallia magnis praemiis ad se adlicere coepit. ac tan- | 4.1 |
| tam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem compara- | |
| verat, ut undique ad eum legationes concurrerent, gra- | |
| tiam atque amicitiam publice privatimque peterent. |