| Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte | 5.56.1.1 |
| Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, al- | |
| tera Nervios Atuatucosque bellum Romanis parare, ne- | |
| que sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis | |
| progredi coepisset, armatum concilium indicit. hoc more | 5 |
| Gallorum est initium belli. quo lege communi omnes pu- | 2.1 |
| beres armati convenire coguntur; qui ex iis novissimus | |
| convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus | |
| adfectus necatur. in eo concilio Cingetorigem, alterius | 3.1 |
| principem factionis, generum suum, quem supra demon- | |
| stravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, | |
| hostem iudicat bonaque eius publicat. his rebus confec- | 4.1 |
| tis in concilio pronuntiat arcessitum se ab Senonibus et | |
| Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc | 5.1 |
| iturum per fines Remorum eorumque agros populaturum | |
| ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum; | |
| quae fieri velit, praecipit. | |
| Labienus, cum et loci natura et manu munitissimis | 57.1.1 |
| castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil time- | |
| bat, ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, | |
| cogitabat. itaque a Cingetorige atque eius propinquis | 2.1 |
| oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, | |
| circummittit ad finitimas civitates equitesque undique | |
| evocat; his certam diem conveniendi dicit. interim prope | 3.1 |
| cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius | |
| vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias | |
| conloquendi aut territandi causa. equites plerumque | |
| eminus tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra | 4.1 |
| munitiones continebat timorisque opinionem quibus- | |
| cumque poterat rebus augebat. |