| Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus | 5.58.1.1 |
| ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus om- | |
| nium finitimarum civitatum, quos accersendos cura- | |
| verat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra | |
| continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Tre- | 5 |
| veros perferri posset. interim ex consuetudine cotidiana | 2.1 |
| Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam par- | |
| tem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum | |
| contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. nullo | 3.1 |
| ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum | |
| dispersi ac dissipati discedunt. subito Labienus duabus | 4.1 |
| portis omnem equitatum emittit; praecipit atque inter- | |
| dicit, perterritis hostibus atque in fugam coniectis—quod | |
| fore sicut accidit videbat—unum omnes petant Indu- | |
| tiomarum, neu quis quem alium prius vulneret, quam | 5 |
| illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spa- | |
| tium nactum illum effugere nolebat; magna proponit iis | |
| qui occiderint praemia; submittit cohortes equitibus | 5.1 |
| subsidio. comprobat hominis consilium Fortuna, et cum | 6.1 |
| unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus | |
| Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in ca- | |
| stra. redeuntes equites quos possunt consectantur atque | |
| occidunt. hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum | 7.1 |
| quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post | |
| id factum Caesar Galliam quietiorem. |