| LIBER SEXTVS | |
| Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum ex- | 6.1.1.1 |
| spectans per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. | |
| Sextium legatos dilectum habere instituit. simul a Cn. | 2.1 |
| Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum | |
| imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina | |
| Gallia consulis sacramento rogasset, ad signa conve- | 3.1 |
| nire et ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in | |
| reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tan- | |
| tas videri Italiae facultates, ut, si quid esset in bello detri- | |
| menti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed | 5 |
| etiam maioribus augeri copiis posset. quod cum Pom- | 4.1 |
| peius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter con- | |
| fecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et | |
| constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum | |
| cohortium numero quas cum Q. Titurio amiserat, et cele- | 5 |
| ritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina | |
| atque opes possent. | |
| Interfecto Indutiomaro ut docuimus, ad eius pro- | 2.1.1 |
| pinquos a Treveris imperium defertur. illi finitimos Ger- | |
| manos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. | |
| cum a proximis impetrare non possent, ulteriores temp- | 2.1 |
| tant. inventis nonnullis civitatibus iure iurando inter se | |
| confirmant obsidibusque de pecunia cavent; Ambiorigem | |
| sibi societate et foedere adiungunt. quibus rebus cogni- | 3.1 |
| tis Caesar cum undique bellum parari videret, Nervios, | |
| Atuatucos, Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Ger- | |
| manis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et | |
| cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia com- | 5 |
| municare, a Treveris Germanos crebris legationibus sol- | |
| licitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit. |