| Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor | 6.3.1.1 |
| coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum con- | |
| tendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere | 2.1 |
| possent, magno pecoris atque hominum numero capto | |
| atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in | |
| deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. eo ce- | 3.1 |
| leriter confecto negotio rursus in hiberna legiones re- | |
| duxit. concilio Galliae primo vere, uti instituerat, indicto, | 4.1 |
| cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque ve- | |
| nissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, | |
| ut omnia postponere videretur, concilium Luteciam Pa- | |
| risiorum transfert. confines erant hi Senonibus civita- | 5.1 |
| temque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc con- | |
| silio afuisse existimabantur. hac re pro suggestu pronun- | 6.1 |
| tiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur | |
| magnisque itineribus eo pervenit. | |
| Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius con- | 4.1.1 |
| silii fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. co- | |
| nantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos | |
| nuntiatur. necessario sententia desistunt legatosque de- | 2.1 |
| precandi causa ad Caesarem mittunt; adeunt per Hae- | |
| duos, quorum antiquitus erat in fide civitas. libenter | 3.1 |
| Caesar petentibus Haeduis dat veniam excusationemque | |
| accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quae- | |
| stionis esse arbitrabatur. obsidibus imperatis centum | 4.1 |
| hos Haeduis custodiendos tradit. eodem Carnutes legatos | 5.1 |
| obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis, quorum | |
| erant in clientela; eadem ferunt responsa. peragit con- | 6.1 |
| cilium Caesar equitesque imperat civitatibus. |