| Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in | 6.5.1.1 |
| bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum | 2.1 |
| cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis | |
| aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio | |
| civitatis motus existat. his rebus constitutis, quod pro | 3.1 |
| explorato habebat Ambiorigem proelio non esse conten- | |
| turum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. erant | 4.1 |
| Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludi- | |
| bus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Cae- | |
| sarem legatos numquam miserant. cum his esse hospi- | |
| tium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Ger- | 5 |
| manis in amicitiam cognoverat. haec prius illi detra- | 5.1 |
| henda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret, | |
| ne desperata salute aut se in Menapios abderet, aut cum | |
| Transrhenanis congredi cogeretur. hoc inito consilio to- | 6.1 |
| tius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros | |
| mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet, ipse cum | |
| legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. | |
| illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas palu- | 7.1 |
| desque confugiunt suaque eodem conferunt. | |
| Caesar partitis copiis cum C. Fabio legato et M. Cras- | 6.1.1 |
| so quaestore celeriterque effectis pontibus adit triper- | |
| tito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque | |
| hominum numero potitur. quibus rebus coacti Menapii | 2.1 |
| legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. ille obsidi- | 3.1 |
| bus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, | |
| si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepis- | |
| sent. his confirmatis rebus Commium Atrebatem cum | |
| equitatu custodis loco in Menapiis relinquit, ipse in Tre- | 5 |
| veros proficiscitur. |