| Vix agmen novissimum extra munitiones processe- | 6.8.1.1 |
| rat, cum Galli cohortati inter se ne speratam praedam | |
| ex manibus dimitterent—longum esse perterritis Roma- | |
| nis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati | |
| dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, prae- | 5 |
| sertim fugientem atque impeditam, adoriri non audeant | |
| —flumen transire et iniquo loco committere proelium | |
| non dubitant. quae fore suspicatus Labienus, ut omnes | 2.1 |
| citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris | |
| placide progrediebatur. tum praemissis paulum impe- | 3.1 |
| dimentis atque in tumulo quodam conlocatis 'habetis' | |
| inquit 'milites, quam petistis facultatem; hostem im- | |
| pedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis | 4.1 |
| ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori prae- | |
| stitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existi- | |
| mate.' simul signa ad hostem converti aciemque dirigi | 5.1 |
| iubet et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimis- | |
| sis reliquos equites ad latera disponit. celeriter nostri | 6.1 |
| clamore sublato pila in hostes immittunt. illi, ubi prae- | |
| ter spem, quos modo fugere credebant, infestis signis ad se | |
| ire viderunt, impetum ferre non potuerunt ac primo con- | |
| cursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. quos | 7.1 |
| Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto | |
| compluribus captis paucis post diebus civitatem recepit. | |
| nam Germani qui auxilio veniebant percepta Trevero- | |
| rum fuga sese domum contulerunt. cum his propinqui | 8.1 |
| Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati | |
| eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio | 9.1 |
| permansisse in officio demonstravimus, principatus at- | |
| que imperium est traditum. |