| Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, | 6.9.1.1 |
| duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum | |
| una erat quod auxilia contra se Treveris miserant, al- | 2.1 |
| tera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. his constitu- | 3.1 |
| tis rebus paulo supra eum locum, quo ante exercitum | |
| traduxerat, facere pontem instituit. nota atque instituta | 4.1 |
| ratione magno militum studio paucis diebus opus effici- | |
| tur. firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne | 5.1 |
| quis ab his subito motus oriretur, reliquas copias equi- | |
| tatumque traducit. Ubii, qui ante obsides dederant atque | 6.1 |
| in deditionem venerant, sui purgandi causa ad eum le- | |
| gatos mittunt, qui doceant neque ex sua civitate auxilia | |
| in Treveros missa neque ab se fidem laesam; petunt at- | 7.1 |
| que orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum | |
| innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius | |
| obsidum velit dari pollicentur. cognita Caesar causa re- | 8.1 |
| perit ab Suebis auxilia missa esse, Ubiorum satisfactio- | |
| nem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit. | |
| Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Sue- | 10.1.1 |
| bos omnes unum in locum copias cogere atque iis natio- | |
| nibus, quae sub eorum sint imperio, denuntiare, uti auxi- | |
| lia peditatus equitatusque mittant. his cognitis rebus | 2.1 |
| rem frumentariam providet, castris idoneum locum deli- | |
| git; Ubiis imperat, ut pecora deducant suaque omnia | |
| ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque im- | |
| peritos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam | 5 |
| pugnandi condicionem posse deduci; mandat, ut crebros | 3.1 |
| exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos geran- | |
| tur cognoscant. illi imperata faciunt et paucis diebus | 4.1 |
| intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam cer- | |
| tiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum | |
| omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus | |
| ad extremos fines se recepisse; silvam ibi esse infinita | 5.1 |
| magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe in- | |
| trorsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos | |
| ab Suebis Suebosque a Cheruscis iniuriis incursionibus- | |
| que prohibere. ad eius silvae initium Suebos adventum | 5 |
| Romanorum exspectare constituisse. |