| Quoniam ad hunc locum perventum est, non alie- | 6.11.1.1 |
| num esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et, | |
| quo differant hae nationes inter sese, proponere. in Gal- | 2.1 |
| lia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus | |
| pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus | |
| factiones sunt earumque factionum sunt principes, qui | 3.1 |
| summam auctoritatem eorum iudicio habere existiman- | |
| tur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium | |
| rerum consiliorumque redeat. idque eius rei causa anti- | 4.1 |
| quitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra poten- | |
| tiorem auxilii egeret. suos enim quisque opprimi et circum- | |
| veniri non patitur neque, aliter si faciat, ullam inter suos | |
| habet auctoritatem. haec eadem ratio est in summa totius | 5.1 |
| Galliae; namque omnes civitates divisae sunt in duas partes. | |
| Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis | 12.1.1 |
| principes erant Haedui, alterius Sequani. hi cum per se | 2.1 |
| minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat | |
| in Haeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germa- | |
| nos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se | |
| magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. proe- | 3.1 |
| liis vero compluribus factis secundis atque omni nobili- | |
| tate Haeduorum interfecta tantum potentia anteces- | |
| serant, ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se | 4.1 |
| traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent | |
| et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos con- | |
| silii inituros, et partem finitimi agri per vim occupatam | |
| possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. | 5 |
| qua necessitate adductus Diviciacus auxilii petendi causa | 5.1 |
| Romam ad senatum profectus infecta re redierat. ad- | 6.1 |
| ventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Hae- | |
| duis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Cae- | |
| sarem comparatis, quod ii qui se ad eorum amicitiam | |
| adgregarant, meliore condicione atque aequiore imperio | 7.1 |
| se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque | |
| amplificata Sequani principatum dimiserant. in eorum | |
| locum Remi successerant; quos quod adaequare apud | |
| Caesarem gratia intellegebatur, ii qui propter veteres ini- | 5 |
| micitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant, se | |
| Remis in clientelam dicabant. hos illi diligenter tue- | 8.1 |
| bantur; ita novam et repente collectam auctoritatem | |
| tenebant; et eo tum statu res erat ut longe principes habe- | 9.1 |
| rentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi ob- | |
| tinerent. |