| In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt | 6.13.1.1 |
| numero atque honore, genera sunt duo. nam plebes paene | |
| servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli | |
| adhibetur consilio. plerique cum aut aere alieno aut | 2.1 |
| magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum pre- | |
| muntur, sese in servitutem dicant. nobilibus in hos eadem | |
| omnia sunt iura quae dominis in servos. sed de his duo- | 3.1 |
| bus generibus alterum est druidum, alterum equitum. illi | 4.1 |
| rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata pro- | |
| curant, religiones interpretantur. ad hos magnus adules- | |
| centium numerus disciplinae causa concurrit magnoque | |
| hi sunt apud eos honore. nam fere de omnibus contro- | 5.1 |
| versiis publicis privatisque constituunt, et si quod est | |
| facinus admissum, si caedes facta, si de heredidate, de | |
| finibus controversia est, idem decernunt, praemia poe- | |
| nasque constituunt. si qui aut privatus aut populus eorum | 6.1 |
| decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. haec poena | |
| apud eos est gravissima. quibus ita est interdictum, hi | 7.1 |
| numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes | |
| decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid | |
| ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus | |
| ius redditur neque honos ullus communicatur. his autem | 8.1 |
| omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos | |
| habet auctoritatem. hoc mortuo aut, si qui ex reliquis | 9.1 |
| excellit dignitate, succedit aut, si sunt plures pares, suffra- | |
| gio druidum adlegitur; nonnumquam etiam armis de prin- | |
| cipatu contendunt. hi certo anni tempore in finibus Carnu- | 10.1 |
| tum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in | |
| loco consecrato. huc omnes undique, qui controversias ha- | |
| bent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. dis- | |
| ciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam trans- | 11.1 |
| lata existimatur, et nunc qui diligentius eam rem cognoscere | 12.1 |
| volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. |