| Druides a bello abesse consuerunt neque tributa | 6.14.1.1 |
| una cum reliquis pendunt. militiae vacationem omnium- | |
| que rerum habent immunitatem. tantis excitati praemiis | 2.1 |
| et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a paren- | |
| tibus propinquisque mittuntur. magnum ibi numerum | 3.1 |
| versuum ediscere dicuntur. itaque annos nonnulli vice- | |
| nos in disciplina permanent. neque fas esse existimant | |
| ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis | |
| privatisque rationibus, Graecis utantur litteris. id mihi | 4.1 |
| duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vul- | |
| gus disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, | |
| litteris confisos minus memoriae studere, quod fere | |
| plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in | 5 |
| perdiscendo ac memoriam remittant. in primis hoc volunt | 5.1 |
| persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem | |
| transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari | |
| putant metu mortis neglecto. multa praeterea de sideri- | 6.1 |
| bus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magni- | |
| tudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac | |
| potestate disputant et iuventuti tradunt. | |
| Alterum genus est equitum. hi cum est usus atque | 15.1.1 |
| aliquod bellum incidit—quod ante Caesaris adventum | |
| quotannis fere accidere solebat, uti aut ipsi iniurias in- | |
| ferrent aut inlatas propulsarent—, omnes in bello ver- | |
| santur, atque eorum ut quisque est genere copiisque | 2.1 |
| amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientes- | |
| que habet. hanc unam gratiam potentiamque noverunt. |