| Natio est omnis Gallorum admodum dedita religio- | 6.16.1.1 |
| nibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus | 2.1 |
| morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut | |
| pro victimis homines immolant aut se immolaturos vo- | |
| vent, administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, | |
| quod pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non | 3.1 |
| posse aliter deorum immortalium numen placari arbitran- | |
| tur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. | |
| alii immani magnitudine simulacra habent, quorum con- | 4.1 |
| texta viminibus membra vivis hominibus complent; | |
| quibus succensis circumventi flamma exanimantur ho- | |
| mines. supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut | 5.1 |
| aliqua noxii sint comprehensi, gratiora dis immortali- | |
| bus esse arbitrantur. sed cum eius generis copia deficit, | |
| etiam ad innocentium supplicia descendunt. | |
| Deorum maxime Mercurium colunt. huius sunt plu- | 17.1.1 |
| rima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, | |
| hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus | |
| pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitran- | |
| tur. post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Miner- | 5 |
| vam. de his eandem fere quam reliquae gentes habent | 2.1 |
| opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam ope- | |
| rum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium | |
| caelestium tenere, Martem bella regere. huic, cum proelio | 3.1 |
| dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint, plerum- | |
| que devovent; cum superaverunt, animalia capta immo- | |
| lant reliquasque res in unum locum conferunt. multis | 4.1 |
| in civitatibus harum rerum extructos tumulos locis con- | |
| secratis conspicari licet; neque saepe accidit ut neglecta | 5.1 |
| quispiam religione aut capta apud se occultare aut | |
| posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium | |
| cum cruciatu constitutum est. |