Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant
|
6.18.1.1
|
idque ab druidibus proditum dicunt. ob eam causam
|
2.1
|
spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium
|
|
finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic ob-
|
|
servant, ut noctem dies subsequatur. in reliquis vitae
|
3.1
|
institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos libe-
|
|
ros, nisi cum adoleverunt ut munus militiae sustinere
|
|
possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque
|
|
puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere
|
5
|
turpe ducunt.
|
|
Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine
|
19.1.1
|
acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum
|
|
dotibus communicant. huius omnis pecuniae coniunctim
|
2.1
|
ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita
|
|
superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superi-
|
|
orum temporum pervenit. viri in uxores sicuti in liberos
|
3.1
|
vitae necisque habent potestatem, et cum pater familiae
|
|
inlustriore loco natus decessit, eius propinqui conve-
|
|
niunt et de morte, si res in suspicionem venit, de uxori-
|
|
bus in servilem modum quaestionem habent, et si
|
5
|
compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas
|
|
interficiunt. funera sunt pro cultu Gallorum magnifica
|
4.1
|
et sumptuosa; omnia quaeque vivis cordi fuisse arbitran-
|
|
tur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra
|
|
hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dilectos
|
|
esse constabat, iustis funeribus confectis una crema-
|
5
|
bantur.
|
|